CINAEDOLOGIA

CINAEDOLOGIA
CINAEDOLOGIA
species erat Mimicae Veterum Poeseos. in qua Cynaedorum mores exprimebantur ac repraesentabantur: continebat enim, ut Suidas habet, μίμησιν ἀγωγῆς τῆς παρὰτοῖς κιναίδοις διαλέκτων καὶ τῆς ἠθοποιίας. Et quidem Sotadem primum auspicatum esse τὸ κιναιδολογεῖν tradit Strabo, et post eum Alexander Aetolus, pedestri uterque sermone. Idem de Sotade, ἔγραφε φλύακας, ἤτοι κιναίδους. Post eos Lysis et Simus etiam carmine, unde Σιμῳδοὶ et Λυσιῳδοὶ dicti, de quibus Athenaeus, l. 14. Simodi etiam Ι῾λαρῳδοὶ et Φλυακογράφοι dicebantur, sicut Lysiodi iidem cum Magodis erant. Erat autem Ι῾λαρῳδία minus gravis ac severa, quam Tragoedia: sicur Μαγῳδία lascivior obsceniotque, quam Comoedia, uti Aristoxenus memorat apud eundem. Huius enim argumenra, aliquando mulier, moechi et lenones: aliquando vir remulentus ad amicam comissatum vadens, quae omnia turpius obsceniusque repraesentabat, quam Comoedia. Quemadmodum eadem mimorum Latinorum argumenta, adulteria, lenocinia, perpotationes et similia. Sed et multa Κιναιδολογία in minis virilibus et muliebribus etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 108. et 109. ut et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”